- SUBMONITOR
- SUBMONITORin Tabulario Vincocin. apud C. du Fresne Per ordinarium Submonitorem in Curiam vocatus, Gallis Semonneur, apparitor est, in ius vocans, de cuiusmodi Submonitorum officio, prolixe agit Radulfus Henghamus in Summa magna c. 5. Et quidem, in Controversiis, quae inter ipsos pares enascebantur, reum Dominus nus evocabat, vel per Pares ipsos seu vassllos, quorum erat iudicio interesse: Sic Angliae Regem Eduardum III. a duobus Paribus Franciae, Bellovacensi et Novio mensi Episcopis, submonitum fuisse auctor est, qui Chronicon Flandricum condidit c. 33. Vel per Milites, quomodo Eduardus I. Augl. Rex et Dux Aquitaniae, submonitus est, a Senescallo Petricoricensi et duobus aliis Militibus , A. C. 1293. Idemque ius Barones quoque Franciae sibi asserer conatos, ut non nisi a Militibus submonerentur, praefatus Car. du Fresne docet, qui etiam Episcopos non nisi a paribus et Praelatos Normanniae, ab Apparitore quidem Regio, sed Militibus stipato, Regio, sed Militibus stipato, submoneri consuevisse refert. Alia fuit Submonitio militaris, quarum formulas habes apud eundem. Sed Baronum Franciae non nisi per proprias Principis literas fiebat, coeterotum vero per Submonitores, huic rei destinatos, ut idem pluribus ostendir in Glossar. et in Elogio Ioannis D. Ioinvilloe p. 19. At veter. Heroum Submonitores, Grace Μνήμονες dicebantur viri moribus et aetate graves, qui iuventae heroicae im petus prudentibus monitis intra hoesti limites continebant, qualis Nestori Phoenix, Tybri Aeneae, Epitydes Iulo, aliis alii fuêre. Sed et Μνήμονες Doriensibus dicebantur, qui Metatores Romanis, ut videre est apud Ioh. Meursium ad Lycophronis Cassandram. vide de Submonitoribus Heroumquoque supra in vocibus Cantor, Custos, Monitor etc. Hinc Submonitoriae Epistoloe, quibus Episcopi ad Concilum convocantur, apud Radulfum de Diceto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.